- PRASINAE
- PRASINAEapud Iul. Capitolin. in Maximino Iun. c. 1. Monolinum de albis novem, reticulum de pransinis undecim, dextrocherium cum costula de byacinthis quatuor etc. simaragdi sunt. Nihil enim tam viride, quod smaragdo comparatum virere dici queat, uti Plin. l. 37. c. 5. alicubi habet; et chrysocollam smaragdumque eiusdem coloris esse, tradit Theophrastus: Chrysocollam autem probat Dioscorides. τὴν κατακόρως πρασίζουσαν, i. e. staure prasinam. Plin. idem, l. 33. c. 5. summam commendationis esse in Chrysocolla dicit, ut colorem herbae segetis late virenti quam simillimum reddat: quem colorem prasinum Latini proprie vocâruntex Graeco. Unde Prasinifactio, et smaragdus quoque prasina; quomodo etiam passim vocatur apud Anstasium. Sic Epiphanius, Λίθος σμάραγδος, οὗτος καλεῖται καὶ πράσινος, Lapis smaragdus, qui vocatur etiam Prasinus. Sed et colorem maris his attribuunt: Nam de smaragdis intelligit Martialis, l. 3. Epigr. 61. v. 7. hôc versu,Tres concolores fluctibus maris gemmas.Et Plin. loc. cit. smaragdorum virens mare etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 195. Uti vero Capitolinus, albas, h. e. margaritas, prasinas et hyacinthos iungit, sic apud Anastasium tria haec gemmarum genera semper videre est simul et iunctim posita, in Leone inprimis IV. Circelli paria duo, habet gemmas pretiosissimas, albas numerô decem et octo, prasinas octo, hyacinthinas quatuor. Similiter, nulli licere in frenis aut baltheis, margaritas, smaragdes aut hyacinthos, aptare, in Codice legimus. Vide Eundem ad Capitolin, loc. cit. et supra Porraceum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.